- JETAE
- JETAEcastellum Siciliae. Steph. Alii urbem esse volunt, in monte, pene iacentem, inter Salenium 16. et Corileonem 18.mill. pass. prope Alcamum opp. Incolae Ietenses Plin. l. 3. c.8. At in Legationum excerptis ex Diod. Sic. l. 23. sunt Ι᾿ετῖνοι. Atque idem vocabulum usurpare videtur Cic. Verrinâ tertiâ, ubi nunc mendose Letini Sil. Ital. Punic. Bell. legitur, nescio an metri causâ masculino genere, et sing. num. formavit, l. 14. v. 272.—— Arbeia ferox, et celsus Ietas.Ferr. opp. est, a Christianis, inde Saracenis eiectis, sub Frid. II. Imp. excisum, in monte praerupto. Baudr. castrum est Siciliae, in valle Mazarana, iuxta Crimissum fluv. 16. mill. ab Alcamo in Austr. paulo minus a Iuliano 30. fere mill. a Panormo in Austr. Vulgo Iato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.